- OSTENSIONALES Milites
- OSTENSIONALES Militesapud Lamprid. in Alexandro, c. 33. dicti videntur, qui ostentui modo, non bellicoe rei causâ habebantur. Pompabiliter ornati, Trebellio d. l. φαντασιώδεις Graecis: Σχολάριοι Agathiae Histor. l. 5. Prospicui cultu atque formâ Senecae Ep. 110. etc. quippe ad pompam tantum Imperatore aliquoversum prodeunte, ornati. Cuiusmodi videntur fuisse vinque milia militum, quos plausibus et pompae Theatricae aptavit Nero, cum populo placere vellet, apud dionem sine l. Eos non pretiosis, sed speciosis clarisque vestibus crnabat ---- dicens, Imperium in virtute esse, non in decore. Lamprid. loc. cit. Vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 7. v. 620. et l. 12. v. 15. nec non supra, voce Cohortalini, et intra Pompa, it Prospicui. Subarmalis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.